monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 35
Otho Iunius nullam (rem) certam posuit sed tantum circumventam (a) viro mulierem egregie tractavit. cuius actio quam utilis fuisset, statim apparuit NIGRO BRUTTEDIO dicente, qui hoc colore usus est: arcessitum a domino servum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam. maritum indignatum prosiluisse quasi (in) corruptorem. (verbo etiam corruptiore) usus est quam colore: dixit enim arcessitum servum, ut dominicae libidini paparium faceret. Syriacus, cum secunda actione hunc colorem urgeret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum; et paene causam abstulit. et illud autem tum Syriacus vafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum servo.